Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 9.3 Cic. Fam. 9.4 (English) >>Cic. Fam. 9.5

9.4 Scr. in Tusculano inter viii et iv Id. Iun. a. 708 (46). CICERO VARRONI Περὶ δυνατῶν me scito κατὰ Διόδωρον κρίνειν. quapropter si venturus es, scito necesse esse te venire ; sin autem non es, ἀδυνάτων est te venire. nunc vide utra te κρίσις magis delectet, Chrysippi an haec, quam noster Diodotus non concoquebat. sed de his etiam rebus, otiosi cum erimus, loquemur ; hoc etiam κατὰ Χρύσιππον δυνατὸν? est. de mihi gratum est ; nam id etiam Attico mandaram. tu si minus ad nos, <nos> accurremus ad te ; si hortum in bybliotheca habes, deerit nihil.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 9.3 Cic. Fam. 9.4 (English) >>Cic. Fam. 9.5

Powered by PhiloLogic